monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 0, 9
Puto, iam nihil, quod interrogetis, restat. MUSA rhetor, quem interdum solebatis audire, licet Mela meus contrahat frontem, multum habuit ingeni, nihil cordis. omnia usque ad ultimum tumorem perducta, ut non extra sanitatem sed extra naturam essent. quis enim ferat hominem de siphonibus dicentem 'caelo repluunt' et de sparsionibus 'odoratos imbres' et in cultum virid(ar)ium 'caelatas silvas' et 'in picturam nemora surgentia'? aut illud, quod de subitis mortibus memini eum dicentem, cum vos me illo perduxissetis: quidquid avium volitat, quidquid piscium natat, quidquid ferarum discurrit, nostris sepelitur ventribus. quaere nunc, cur subito moriamur: mortibus vivimus.